monumenta.ch > Plinius > sectio 135

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 135
{XLIX} hoc est viscerum excelsissimum . . . .que caelo capitis, sine carne, sine cruore, sine sordibus. hanc habent sensus arcem, huc venarum omnis a corde vis tendit, hic desinit, hoc columen altissimum, hic mentis est regimen. omnium autem animalium in priora pronum, quia et sensus ante nos tendunt. ab eo proficiscitur somnus, hinc capitis nutatio. quae cerebrum non habent, non dormiunt. - Cervis in capite inesse vermiculi sub linguae inanitate et circa articulum, qua caput iunguntur, numero XX produntur. -